- MASCARDUS Nicolaus Italus
- MASCARDUS Nicolaus Italusregiones circa Fretum Magellanicum a se noviter detectas, librô descripsit peculiari. In quo porro, miram proprietatem montium, quos Andes vocat, queisque sub Caelo altiores non esse retur, Cordelliera Hispanis; de Zona tandem Torrida utriusque Oceani Zud et Nord Insularumque adiacentium, quae Quilloa dicuntur, stupenda enarrat. Asservatur opus, ab Auctore, e Regno Chile, transmissum, in Musaeo Kircheriano, Romae. Georg. de Sepibus in Descript. eius p. 66.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.